Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 2. (Budae, 1834.)
reditibuset prowentibus sufficienter dotarunt. Quare pro parte dictorum Praepositi et Conuentus nobis fuit humiliter supplicatum, vt fundationi et dotationi huiusmodi robur apostolicae confirmationis adiicere de benignitate Apostolica dignaremur. Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinatiDiscretioni Tuae, de qua in his et aliis specialem in Domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus, si est ita, fundationem, dotationem praediclas authoritate nostra confirmare procures. Datum Romae ad Sanctum Petrum, quarto idus Martii, Pontificatus nostri anno tertio." Ex authentico transcripto Cap. Scepus. de an. 1393. XXV. An. Ch. 1392. ldem Bonifacius priuilegia monasterii B. M. V. de monte roborat. Bonifacii Papae IX. litterae bullatae, quibus omnia priuilegia sumraorum Pontificum etRegum Abbatiae et Conuentui S. Mariae de monte Ordinis Cisterciensis confirraat. Datum Romae apud S. Petrum, V. Idus Nouembris. Pontificatus anno tertio." Originales in archivo Excelsae Camerae Hungaricae. XXVI. An. Ch. 1392. Capitulum Agriense diuisionales haeredum Com. Pauli Chys de Bogad-Radvdn confectas elargitur. Capituli Agriensis in facto diuisionis bonorumMorva, Keortvelyes, Rakolcz, Orozkekzeg, Senk, Lucz, Zada, Megiazo, Bask, Bekech, Monak, Lazon, Lask, Berethey , Isep , Cselei, Ka-