Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

stn. Ch. 1383. Eadem regina num Georgius Zudar instru­menta nibi cxhibita lacerauerit, inquiri iubet. Maria, Dei gratia regina Hungariae, Dalma­tiae, Croatiae etc. Fidelibus suis Capitulo Scepu­siensi salutem et gratiam. Dicit nobis Iacobus, filius Iohannis de Vzfalua, sua et Kolini fratris sui vterini in personis: Quod cum ipse feria sexta proxima ante festum Beatae Thomae Apo­sloli , cuius proxime noua instaret reuolutio, quaedam litteralia ipsorum instrumenta super facto possessionum Radoma et Peklen vocala­rum confecla , Magistro Georgio Zudar coram vestro testimonio per ipsum Georgium adducto, in villa Vzfalua vocata exhibuisset, tunc idein Ma­gister Georgius praesente eodem testimonio vestro, quaedam ex ipsis literalibus instrumentis mani­bus suis propriis lacerasset et dilaniasset, quae­damex eis, ad se recipiendo, apud se conseruasset, in detrimentum eorumdem Iacobi et Kolini valde magnum. De quo vobis ex assertione dicti testi­monii seu hominis vestri plena conslaret certitudo veritalis. Super quo fidelitati Veslrae firmiter praecipiendo mandamus, quatenus prout de prae­missis ex reuelatione dicti tcstimonii seu hoininis vestri constat, vel constare poterit veritatis cer­tiludo, nobis fideliter et conscientiose rescribatis. Datum Cassouiae in festo S. Trinitatis Anno Dom. M. CCC. LXXXIII." Wagner Dipl. Saros. p. 348—9.

Next

/
Thumbnails
Contents