Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
nandis et ipsas copias ctnn ipsis suis originalibus componendas, periegendas, examinandas et intrinsecandas, ipsas de verbo ad verbum recopiandas et ipsas copias nostro capitulari sigillo consignandas, nostrum hominem pro veritatis testimonio fide dignum Seibenicum vellemus transmittere , nobis humiliter supplicauit. iNos vero> eorum, vt puta iustis supplacationibus inclinati et misso Seibenicum homine nostro, pro premissis et gracia premissorum de nostri collegii Capitularis gremio, videlicet venerabili et discreto viro, Domino Marino JNicole de Chuteys Diacono; qui illuc accedens personaliter et ad nos deinde rediens, que de premissis ibidem inuenerat, nobis relacione nunciauit veridica ; videlicet, quod omnia et singula ipsa, vt premittitur, priuilegia, litteras et scripturas easdem et sigiila eorumdem realiter viderat sanas, mtegras, non cancellatas, non viciatas, omni prorsus corruptela, vicio et suspicione carentes, easque prout in ipsis ex certa scientia inuenerat de verbo ad verbum, nihil addendo, vel minuendo, quod mutet sensum aut variet intellectum recopiari fecit, ipsasque copias nobis fideliter reportando, obtulit, et presentauit; quarum alterius tenor sequitur in hec verba: Carolus, D. gr. Yng. etc. (v. ad an. 1522). A prefato autem priuiiegio pendebat vnum sigillum in chordula de serico rubei et coelestis coloris, magnum dupplex, in cera alba totum; cuius sigilli a parte vna sculpta erat imago regis Caruti, in sua sede sedentis, legebanturque littere a parte ista: Karolus, Dei gracia Vngarie, Croacie etc., ex altera parte dicti sigilli erat vnus clypeus, cum duabus turribus, legebanturque littere: Seruie,