Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
Originules in archiuo familiae Kisfaludj. Ilia priuil* • gialiter sunt editae litterae patentes, quas exhibuimus ad an. 1369. nro XLIV. tom. JX. vol. IV. II. An. Ch. 1382. Priuilegium Elisabethae Reginae LudoVt /. Regis Conthoralis an. 1382. ciuitati Posonien. elargitum , vt ciues coram quouis siue Regio , siue ReginaLi siue Tauernicaii Forp non personaliter, sed medio Procuratoris causas agere queant. Nos Elisabeth, Dei gratia Regina Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. memoriae commendamus per presentes , quod quia ciuitas nostra Posoniensis in confiniis Regni nostri sita, et fundata habetur , ex eoque ciuitas eadem sub tuta , bona, peruigilique custodia debet conseruari ; volumus ideo et decernentes committimus, quod si ludex et Iurati ciues dictae ciuitatis per quoscunque in casu quolibet in Regiam, vel nostram, aut Magistri Tauernicorum Eegalium presentiam personaliter responsuri fuerint euocati : procurator eorum iegitimus in ipsorum personis semper, et absque ipsorum praesentialitate in causis quibuslibet nominibus eorumdem contra quospiam re.vspondere possit, atque valeat, vigore presentiLun mediante. Datum Budae in vigilia Festi S. Andreae Apostcli. anno Domini MCCCLXXXII. (L. S.) rubrae cerae sub textu impressi, sub qua scriptum est „Relatio Zainbo Nicolai" Ex membranaceo Authograpbo desciipsit et communicauit Georgius Gyurikouits.