Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

quod olirn inler Ladislai, item Demelrii, Lucae et Ladislai , filiorum Mathe, /ilii Benedicti, filir dicti Martini, progenitores in praefata possessione Zaturchan nominata, diuisio facta extitisset; nunc autem iidem Demetrius, Lucae et Mathe in 110­stram praesentiam exurgentes responderunt ex ad­uerso; quod hoc verum esset, et ipsi in dicta possessioneZaturchan vltra praemissam diuisionem praedictam; terram vnius aratri vigore litteralis instrumenti haberent et conseruarent, et ibidem quasdam litteras conuentus de Thuruch in anno Doinini M. CCC. III. priuilegialiter confectas, al­phabeto intercisas, nobis praesentarunt, in quibus habebatur; quod fCochman, filius Mechk, de pro­uincia Thuruch, pro se et fllio suo Thoma, in praesentia dicti Conuentus de Thuruch constituti, viuae vocis oraculo quamdam parlem terrae suae ad vsum vnius aratri, sufficientem cum regali mensura, in prouincia Thuruch sitam, cum otnni­bus vtilitatibus ad eandem terram pertinentibus, coram commetaneis, vicinis et cognatis, eliam coram dicto Conuentu constitutis, videlicet Drach­mel, pro se et omnibus filiis suis, Petrus, filius Martini, pro sc et filiis suis, et duobus fratribus suis Lodomerio et Nicolao, et pro filiis eorum­dcm, non contradicentibus, sed pari voce et vo­luntate consentienlibus Benedicto, filio Martini de Thuruch, pro nouem rnarcis argenti conpertus fuisset vendidisse, et per eum suis heredibus, he­redumqtie suorum successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Quibus quidem lit­teris exhibitis cum nos praescriptum Nicolaum, filium Philippi, super eo, vt si iidem praescri­ptam venditionem praescriptae terrae vnius aratri

Next

/
Thumbnails
Contents