Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
mus, pro testimonio ad premissa peragenda; qui demum ad nos redeuntes , nobis concorditer retulerunt, quod jpsi in octauis festi omnium Sanctorum ad facies predictaruni possessionum vicinis et commetaneis earumdem vniuersis, inibi legitime conuocatis ? et presentibus accedendo, easdem possessiones praedicto Oswaldo ac ipsas cum omnibus ipsarum vtilitatibus et pertinentiis vniuersis sub metis infra declarandis, prout in litteris dicti Capiluli Ecclesie Scepusiensis adinueniebatur, eidem Oswaldo, iure sibi incumbenti, perpetuo statuissent possidendas, tenendas, pariter et habendas nullo penitus contradictore inibi apparente, ac diebus continuis ibidem expectando. Cursus vero ipsarum metarum dinosceretur esse talis: Quod prima meta inciperet in littore fluuii Bodrogli , ascenderet ad locum , vbi quidam riuulus Illswa pataka caderet in eundem, dehinc autem adhuc in eodem fluuio Bodrogh ascendendo, per bonum spalium, exiret de eodem versus piagam occidentis ad duas metas terreas circa ipsum fluuium Bodrogh erectas, inde versus eandern plagam occidentis eundo perueniret ad quemdam riuulum Versus Pathaka nominatum; circa quem riuulum essent due mete terree, in eodem riuulo ascendendo exiret de eo ad duas melas terreas, de quibus inter praedictum fluuium Bodrogh, et fluuium Tapol ascenderet ad vnum montem ad metas terreas, in vertice eiusdem erectos , et ibi terminarentur. In cuius rei Testimonium presentes litteras nostras priuilegiales pendentis et authentici Sigilli nostri, per modum Alphabeti intercisas duxi-