Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
liam euocari faciendo in Scardonensem ciuitatem, primo \idelicet octauo die post festum pentecostes, secundo, octauo die diei quadragesime, et tercio , octauo die festi Beati Georgii Martyris, ex parte eorumdem Olacorum praefatis Scibinicensibus indilate satisfactionem in predatis cribrionibus eisdem Scibinicensibus duos pristaldos per ipsos Scibinicenses eligendos , vnum scilieet Croatum , et alium Olaclium, si vero quibusuis Ylachis nostris aliquis ciuium nostrorum Scibinicensium e conuerso in aliquo tenetur, illum coram Comite et iudicibus dicte nostre ciuitatis querant iuris tramite exigente cui et quibus satisfactio impendetur secundum statuta , et consuetudinem ciuitatis nostre supra dicte; secus nullatenus facere praesumatis ]n premissis. A olumus eciam, quod de Olacliis Iohannis. fil ii quondam Iuan, filii Nelipcy ordo similis obseruetur; presentes vero post lecturam reddi iubemus presenlanti. Datum Zagrabie secundo die festi Beati Tome Episcopi et Martiris Anno Domini millesimo, trecentesimo octuagesimo primo. Nos vero petitiones dicti domini Duymi adimplere volentes, vt tenemur dictas literas inspeximus, et eas iuuenimus, non rasas, *non cancellatas, non in aliqua sui parte viciatas, et dictas literas legi fecimus , * cum presenti nostra copia , ac quia in simul omnia bene concordabant, nil tamen addentes, vel minuentes quod mutet sensum, vel variet intellectum, ad instantiam, et petitionem prefati Domini Duymi hanc prefatam copiam nostram in formam priui* legii redactam sigilli pendentis nostri capituli soliti, et antiqui fecimus munimine roborari. Acturn et 5