Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

uerendissimi in Chrislo Patris, Domini loannis, Archiepiscopi Strigonien. locique eiusdem Comitis perpetui, ac aulae nostrae, ac reginalis Maiesta­tum Supremi Cancellary, nec non viri Magnifici Domini Nicolai, Tauernicorum nostrorum Magistri, fratrum suorum vterinorum de eadem in personis, in nostrae celsitudinis veniens conspectum exhibuit quasdam litteras nostras patentes, secreto sigiiio no­stro consignatas, quibus mediantibus vniuersas tri­cesimas nostras regales, quae a ciuibus seu populis eorum de Kysraarton, nec non animalibus, ac re­bus, et quibusuis mercantiis ipsorum populorum , nostrae prouenire debuissent Maiestati, relaxasse perhibemur, tenoris infrascripti, supplicans exin­de Maiestati nostrae humiliter et deuote, vt eas­dem ratas, gratas et acceptas habendo, nostrisque litteris priuilegialibus verbo tenus inseri faciendo, pro ipsis innouantes, perpetuo valituras confirma­re dignaremur; quarum tenor talis est: Nos Sigis­mundus ( v. supraj Nos igitur humillimis et deuo­tis ipsius Magistri Slephani supplicationibus, 110­minibus quibus supra nostrae per eum subiectiue oblatis Maiestali, regia benignitate exaudiLis, et clemenler admissis litteras nostras patentes pror­sus orani suspicionis vitio destitutas, praesentibus­que de verbo ad verbum inserlas, requirentibus fidelitatibus et fidelium obsequiorum praeclaris et laude dignis meritis, eorumdem Domini Ioannis Archiepiscopi, et fratrumsuorum praedictorum, qui­bus iidemsacrae coronae regiae, nostraeque ac re­ginali Maiestatibus, cum summa fidelitatis con­stantia , absque teinporis interuallo , studuerunt, et nunc anhelant toto nisu complacere ; quoad oranes earum continentias clausulas, acceptamus, appro-

Next

/
Thumbnails
Contents