Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

uare, harum nostrarum testimonio Iitterarum, quas tandem nobis allatas priuilegialiter pro eisdemema­nari faeiemus. Datum Budae, in Dominica Iudica. Anno Domini M. CCC. XC. « Ex originali eruit Gocl. Keler. Anal. Torn. IV. p. 551 CCCXXXVIII. An. Ch. 1390. Ideni Sigis. ciuilatem Kis-Marton , aliter Eisenstadt, possessorum Kanisaiorum respectu a tri­cesimis , praecipue Sopronii soluendis , eximit. Nos Sigismundus, Dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae ac Marchio Brandenburgensis etc., memoriae commendamus tenore praesen­tium significantes quibus expedit vniuersis: Quod licet regalis Maiestatis circumspecta Benignitas vni­uersos sibi fideles ex innata pietatis clementia sem­per pio fauore prosequitur, illorum tamen votis, qui ad exaltationem et augmentum honoris et sla­tus regii feruentibus desideriis anhelant, regalis Ex­cellentia tanto gratiosius consueuit annuere, quanto fidelitas et constantia eorum amplioribus virtulum operibus comprobantur. Sane digna mentis consi­deratione animaduertentes gratis fidelitatibus ? et fidelium obsequiorum laude dignis meritis, qui­bus fideles nostri, dilecti, reuerendissimus in Cliri­sto Pater, Dominus Ioannes Archiepiscopus Stri­goniens. aulae noslrae regalis et reginalis summus Cancellarius, et Magnifici viri Dominus Nicolaus, filius loannis , filii Laurentii de Kanisa, nec nou Nobilis Iuuenis, Stephanus, germanus ipsorum, in cunctis nostris et regni nostri negociis prosperis et aduersis, sub diuersitate locorum et temporum, cum omni fidelitatis constantia, et sollicitudine m-

Next

/
Thumbnails
Contents