Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

fidelitati vestrae mandamus praesentibus, quate­nus agnita praesenlium continentia praedicta lite­ralia instrumenta, iura possessionaria praedi­ctorum Nobilium de Kozmal tangentia requirere et reinuenire, aliaque paria eorumdem, eisdem sub vestro sigillo dari et emanari facere debeatis; cauentes tamen ne fraus vel dolus in hac parte possit evenire aliqualis. Dalum in Zoly, in vigilia festi Beati Iacobi Apostoli, anno Domini M. CCC. octuagesimo secundo." Ex arcliivo CC. Forgach. XIII. j4n. Ch. 1382. Maria donationales Caroli Roberti super li­bertatibus ciuitatis Comarom concessas rati habet ac transcribit. Nos Maria, Dei gratia regina Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. memoriae commendan­tes tenore praesenliuin significamus, quibus ex­pedit, vniuersis: Quod felicis recordationis quon­dam Serenissimo Principe, Domino Ludouico, rege Hungarie, Polonie, Dalmacie etc. Genitore no­stro cliarissimo, nutu diuino, absque herede se­xus masculini de medio sublato, nobisque iure geniture solium regiminis dicti Genitoris nostri, diuina volente elementia, feliciter adeptis, Iaco­bus, filius Iwan, Iudex, ac Laurencius, fil ius Do­minici, Iuratus, ciues ciuitatis nostre de Koma­run suis ac vniuersornm ciuium, ac hospitum no­strorum de eadem in personis, ad nostre sereni­tatis veniendo presenciam , exhibuerunt nobis quasdam litteras patentes quondam Serenissimi

Next

/
Thumbnails
Contents