Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

honores Comilis de Tliurocz et Ljptou teneutis , superfacto concambj cuiusdam scultetiae m dicta Bela existentis ac molendini et vnius Taner ad dictarn scultetiam spectanlis, quae olim Thomae haereditaria extiterat, pro quadam portione , seu plantatione terrae noslrae regalis deserta Ocskova Lehota appeilata, in praedicto Comitatu de Thu­rocz situata, per eundem D. Georgiurn pro vtili­tate et profectu antefatae villae nostrae Bela pri­dem celebrati, emanatas et cenfectas ; supplicans nostro culmini humiliter et instauter, vt nos prae­fato concambio per dictum Dominum Georgi­um celebrato, nostrrun consensum Uegium darc dignareinur. Nos igitur attendentes, quod prae­fatum concambium pro commoditate et vtilitate communi dictae villae nostrae Bela, vt videlicet populi in ea existentes, in consuetis censibus re­galibus commodius a diclae sculteliae possessione possent releuari, celebratum extitit; supplicationi. bus nihilominus Magnificorum virorum Domino­rum Detrici dicti Bubek , Regni nostri Sclauoniae Bani, et Leustachy Magistri curiae nostrae, nec non Stibory de Stiborich, Comitis Posonien. pro­memorato Thoma, aj)ud nostraui Maiestatein fa­ctis, ciementer inclinati praedictas litteras con­camby per saepe dictum Dominum Georgiurn inter partes praemissas, vt plenius in ipsis exprimitur, datas, confectas, ratas atque gratas habendo, ac­ceptamus, eisdem secundum omnes ipsarum con­tinentias nostrum Regium praebendo consensum , pariter et assensum, eidem Thomae, filio Her­chuth, et per eum Martino, fratri suo vterino, ipsorumque haeredibus, et posteritatibus vniuersis praescriptam portionem, seu plantationem terrae

Next

/
Thumbnails
Contents