Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

cis super illud inane cadauer, vitam et sanguinem eHuderunt; sed omnium felicissima est vestra Ma­iestas, quam tam gloriosa victoria , nuuquam abo­lendae memoriae, consecrauit, cuique, si veris Christi pugilibus et athletis regnum Dei, vt pie credendum est, praeparauit omnipotcns , vera ilia et interminabilis'gloria reseruatur. Illi ergo cun­ctarum rerum Auctori Deo, cuius pugnam tam feliciter pugnauistis, infinitae sint laudes et gloria, vestraeque Maiestatis talis et tanta gratia , qualis et quanta potest verbo promi, aut animo cogitari; quae nostram humilitatem dignata fuit tantae fe­licitatis tam benigne et tam amicabiliter nedum facere consciam, sed participem et consortem. Fe­licitet itaque Deus Maiestatem , cui nos et corarau­ne nostrum deuotissime commendamus ad exalta­tionem vestri culminis, et totius Christianitatis cul­men et honorem. Datum Florentiae XX. Octobris. Anno M. CCC, LXXXIX." Apud Peez Cod. Diplomatico-Historiei Epist. P. Ill nro. 12. p. 89. i CCCXIX. vln- Ch. 1389. Nicolai Slir , condam rectoris Ecclesiae Eperies, legatum. Nouerint vniuersi, ad quos praesens scriptum reuolutum fuerit, cum nostra omnia acta peritura sunt, nisi litteris veritatis , ac hominibus fide di­gnis, etsigillis firmissimis roborentur; insuper ego Nicolaus , dictus Scolaris, Iudex ciuitatis Eperies, ceterique Iurati, tunc temporis constituti, videli­cet Petrus, dictus Purger, Iohannes Inane, loan­nesSygus, Nicolaus Buchius, INicolaus Brendiary,

Next

/
Thumbnails
Contents