Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
medianle in praeiudicium ipsius Domini Prioris valde magnum. Datum sexto die diei inquisitionis praenotatae. Anno Dom. M. CCC. LXXXIX. (L. S.) Orig. in arcliiuo Camerali. Dipl. Cruciger. Tom. IJf. p. 809—10. CCCIV. Jn. Ch. 1389. Connentus B. M. V. de Thurdcz lilteras protectionales Sigismundi hospitibus de Leszina concessas transcribit. Vniuersis Cliristi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, Ladislaus, miseratione diuina Praepositus Monasterii beatae M. V. de Thurocz, et Conuentus loci eiusdem salutem in Domino sempiternam. Ne elabascant res, quae in tempore peraguntur, prouida liominum discretio adinuenit, vt earum legitime gestarum series fideli memoriae litterarum commendentur. Ad vniuersorum igitur tam praesentium, quam futurorum notitiam, harum serie litterarum volumus peruenire: quod Nobilis vir Iacobus, filius condam Michaclis, filii Georgii de Lesscyna, de districtu Arwa, ad nostram jiersonaliter accedens praesentiam, exhibuit nobis quasdani litteras patentes Serenissimi Principis Sigismundi, Dei gratia regis Ilungar. Dalm. Croatiae etc., petens nos humiliter et deuote, vt ipsas ratas habere et rescribere dignaremur; quarum tenor is est: Sigismundus (v. ad an. 1588). Nos itaque supplicationibus eorumdem Iacobi, filii condain Michaelis , fauorabiliter inclinati, praedictas litteras illustriss. Principis Sigismundi, Dei gratia regis Hungariae etc. non cancellatas,