Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
tres metae diuidunt terram Marcelli, Adriani et ipsius Heym, deinde per dictam viam versus meridiem sunt tres metae de terra, vna meta est dicti Marcelli, secunda Nicolai Pous et Magistri Dominici de Laad — ipsius Heym; inde descendendo versus orientem prope magnam et publicam stratam et ibi sunt eaedem metae de terra; transeundo per pratum, et deliinc tendit per paruum monticulum, et ibi sunt duae metae terreae, inde peruenit per rubos paruos transeundo ad vnum pratum, et ibi sunt tres metae de terra, prima est Magistri Dominici et Nicolai de Laad, secunda Maglani et tertia ipsius Heym, et sic finiuntur metae terrae supra dictae. Yt autem praefata donatio, remutatio siue concambium ipsius terrae Belsey robur perpetuae firmitatis obtineat, nec processu temporum per quempiam valeat retractari, aut in irritum quondam reuocari, vel modo aliquo immutari, propter bonum perpetuum et pacificum praesentes litteras nostri sigilli Capituli duximus munimine roborari. Item dicimus, quod praedicti filii Stephani retinebunt ad locum, secundum regni consuetudinem, et ibi dicta terra Belsey ipsi Heym et suis perpetuo sub priuilegio stabiliri. Datum in Myssle in octauis Beati Martini Episcopi et Confessoris. Anno ab Incarnatione Domini Millesimo ducentesimo octuagesimo nono." Kaprinai sub B. Tom. XLI. p. 94 nro XXV.