Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

ad diem tractatus colloquii simul conuenimus, sic post diuersa colloquia et collationes hinc inde mu­tuo hahitas conclusimus, quod ambo Principes et Domini — nostri in personis propriis simul con­uenire debeant in ciuitatibus Posoniensi ac Hem­burgensi, ad festum Sancti Egidy Confessoris pro­xime venturum, et omnes causas, prout superius describitur, quae hic non ad plenum decisae, ac discussae sunt, nec infra praedictum tempus di­sculientur, iuxta consiliariorum vtriusque Princi­pum cognitionem et discussionem amicabiliter et placide, prout ipsis congruum videbitur, deter­minent finaliter et componant et quoscunque mo­dos et decenlias dictorum Principum consiliarii cognoverint, quibus mediantibus ydem Principes, ac regna regnicoJae eorumdem deinceps in dile­ctione et amicitia sincera nec non pace, tranquil­litate et commodo permaneant. Ad illos tenen­dos et obseruandos ambos Principes praefatos in­ducere debent, et efficacius exhortari. Debent etiam omnes praenotati defectus, dissensiones et differentiae hactenus subortae seu infra praedi­ctum tempus euenturi , in pJena pacis dispositione consistere ac omnes captiuationes arrestationes ac prohibitiones hominum et rerurn vtriusque partis, ac ipsorum fide iussores alisque impetitione, ob­staculo , et amonitione permanere possunt. Etiam quoque omnes Mercatores et quiuis alii, vtrobi­que cum suis mercantiis et rebus Jaborare et procedere, per quaslibet consuetas stratas, omni modo , quo temporibus iliustrium quondam Prin­cipum Dominorum Ludouici Regis Hungariae, AI­berti et Ptudolfi Ducum Austriae felicissimae re­miniscentiae transierunt et laborarunt sine dolo ;

Next

/
Thumbnails
Contents