Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

Praesentes autem, dum nobis in specie allalae fue­rint, in formain nostri priuilegii redigi faciemus. Datum Budae secunda feria proxima post festum Pentecostes Dom. Anno eiusdem Millesimo Mil­lesimo CCC. octuagesimo nono." L. S. annularis impressi. E membrana originali Exeelsae R. H. A. CCLXXXVIII. An. Ch. 1389. Idem Sigismundus merita lacubi de Zeredna iure gladii collato remuneratur. Nos Sigismundus — consideratis fidelitatibus et fidelium obsequiorum meritis fidelis nostri la­cobi, filii Stephani de Zeredna, quibus se nostrae claritati gratum reddidit et acceptum, et signan­ter attentis obsequiis, nobis per eumdem laco­bum in praesentia nostra exercitu contra Rasci­nos, nobis rebelles habito, in expugnatione ca­strorum Borith et Chestyn vocatorum, in terra Rascie existentium exhibitis et impensis, atten­dentes nihilominus, quod per malefactores et ho­mines malignos, qui vbilibet intra ambitum re­gni nostri multiplicati existunt, asseruntur nostris fidelibus regnicolis, quos grata pacis commoditate frui affectamus, grandia detrimenta incessanter ir­rogare; supplicationibus ipsius Iacobi, nostre Ma­iestati porrectis, benigne inclinati, eidem Iacobo, item Stephano, Thomae et Ioanni, filiis eiusdem, ac Ladislao, filio Gregorii, fratri suo patrueli, de eadem hanc gratiam specialem de plenitudine nostre regie potestatis duxim.us faciendam et fa­cimus, presencium per vigorem, vt ipsi ac eorum quilibet et eorum officiales in dicta ipsorutn pos­sessione Zeredna, in Comitatu de Vngh, et in aliis

Next

/
Thumbnails
Contents