Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

terluisse asseritur; tauieu quia idem Petrus, do­lens de suis excessibus iunxit se familiaribus no­stri fidelis, dilecti viri, magnifici Domini Ste­phani, filii Philippi de Korogh, Comitis de Kewe, et in presenti nostro exercitu coutra Rascinos 110­stros rebelles habito, gratis seruitiis se nostre cla­ritati fidelem exhibuit, promitlitque, quod in cu­stodia et conseruacione castri nostri Boroch, quod a dictis Rascianis ad presens recepimus, cum aliis nostris fidelibus fideliter seruire velit, et in eo­dem castro diligenter vigilando perseuerabit; ideo nos consideratis, quod interdum excedentibus et lapsis regia benignitas consueuit ignoscere, moti pietale, dictum Petrum in nostre Serenitatis gra­ciam duximus reassumendum et assumiraus eidem ac vniuersis possessionibus et bonis suis vbilibet in regno nostro Hungarie habitis, et eurn concernen­tibus, graciam et misericordiara facimus specia­lem; ipsum per omnia pristine facultati restituen­do, sana deliberacione prelatorum et Baronura nostrorum fidelium interueniente ; ita tamen, quod dictus Petrus amodo et deinceps se studeat a tali­bus excessibus et delictis immunem conseruare, harum nostrarura testimonio litterarum. Datura in terra Rascie, in descensu nostri exercitus cam­pestri prope castrum nostrum Boroch, feria se­cunda proxima ante festum beati Martini Confes­soris. Anno Dom. Miflesimo trecentesimo octua­gesirno nono." E membrana originali Cymelii Epp. Quinqueecclesien. Ad sinistram sigilli : itelacio Doiniui Leustachii , Magi­gtri Curic.

Next

/
Thumbnails
Contents