Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

CCC. XXIII. confectam nobis praesentarunt. Jn quarum duabus, vt puta memoratorum Capitulo­rum Strigoniensis videlicet el Wachiensis Ecclesi­arum , luculenter et sine ambiguitatis vitio repe­riebatur seriose, vt eadem capitula totum tenorem praefati priuilegy ipsius qucuidam Andreae Regis ad exhibitiones Madistrorum Andreae Cantoris, et Joannis Canonici 1 dictae Ecclesiae Budensis, nihil addendo, exinde nihilque diminuendo, praemissis ipsorum litteris priuilegialibus inseri fecissent, et transumi pro ipso Domino Luca Praeposito, et capitulo Budensi memorato vberiorem ad caute­lam. In lertia vero, scilicet ipsius Comiti? Eme­rici Wubek, inter alia reperiebatur seriose, quod cum alias inter ipsos Dominum Lucam, Prae­positum et capitulum Ecclesiae Budensis ab vna, parte.vero ex altera praefatum Ioannem , filium Laurenty, quaedam instrumentalis exhibitio ac| di­ctas octauas festi Epiphaniarum Domini proroga­tiue deuenissent; landem ipsis octauis adhaerenti­bus Magister Michael, Canonicus et Custos dictae Ecclesiae Budensis pro capitulo loci eiusdem cum ipsius litteris procuratorys in praesentia dicti Co­raitis Emerici Wubek, ludicis curiac nostrae ve­niendo, quandam piscinam Kakat vocatam , eisdem Praeposito et capitulo Budensi de iure pertinentem fore , et intra metas possessionum eorum Zyntha, et Chechtou vocatarum, sub vna inclusione meta­rum existere referens, quasdam duas litteras dicti quondam Domini Andreae Regis priuilegiales, vnam in Anno Dornini M. CC. XCI. liegni autein sui anno prjmo emanatam, tenorem quarumdam dua­rum litterarum, vnius Philippi Strigoniensis, Sma­ragdi Colocensis Archiepiscoporum, Lorandi Ba-

Next

/
Thumbnails
Contents