Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

E membrana origiuali Coll. Nic. lankovics. L. Si­gilli e zona viridi contorta pendentis. A dorso scriptum : Littera Nobilium sub maiori Kemlelc. cx. yln. Ch. 1385. Eadem Elisaheth Coniitem ac Ciues de Krem­nicz in persoriis ac rebus arestari prohibet. Elisabeth, Dei gratia Regina Hungariae, Po­loniae, Dalmatiae etc. Fidelibus suis vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, No­bilibus ac aliis cuiusuis status et conditionis homi­nibus, item ciuitatibus et liberis villis, ipsarumque rectoribus, iudicibus etvillicis, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Significarunt Nobis Comes, vniuersi ciues et hospises nostri de Kremniczia querulose; quod, cum ipsi vel eo­rum familiares in negotiis ipsorum per partes et prouincias regni nostri procederent, et ad tenuta, honores et possessiones Vestras seu Vestri ad me­dium peruenirent, pro factis, debitis, delictis et ollensis aliorum arrestarentur et prohiberentur, nulla tamen ex parte ipsorum, vti conueniens es­set, in ciuitate Crempnicziensi postulata iustitia . . . mmmL«» - • - i. . j et requisita ln eorum praeiudicium atque damnum. Ideo vestrae fidelitati firmiter praecipiendo man­damus; quatenus quandocunque aut quotiescun­que praenotati Comes et Ciues de Kreinniczia vel eorum familiares in eorum negotiis proficisceren­tur, vna cum rebus et bonis ipsorum et ad tenuta, honores et possessiones vestras seu vestri ad me­dium peruenerint, nullo modo pro factis, delictis, debitis et oIFensis aliorum arrestare seu prohibere, aut iudicatui vestro adstaie compellereque, ne­que iudicare praesumatis, sed ipsos potius sina-

Next

/
Thumbnails
Contents