Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

Jtem prouentus Danubii reliquissent communiter, item syluam Nagy-Szigetli vocatam partibus com­muniter dimisissent, sed tamen ligna de eadem ho­minibus extraneis vna pars absque scitu et consen­su alterius dare non possit. Item alias syluas ipsa­rum, virguUa et nemora, foenela et foena, seu prata, ipsis partibus communiter dimisissent, vo­luissent etiam partes praedictae, quod via tam in terris quam in agris partibus et eoruin iobbagyio­nibus libera essepossit, et etiam Iobbagyones ipso­rum ad ipsosmet, et etiam ad alios habita licentia et iusto terragio persoluto causa morandi si vo­luerint, recedendi liberam habeaut facultatem. Da­tum quinto die diei pactionis praemissorum. Anno Domini M. CCC. LXXXIY." Quibus quidein lite­ris exhibitis, quia termino in praescripto praedi­cti regius et testimonium ipsius Conuentus Saxar­diensis ipsis partibus ac vicinis et commetaneis praesentibus ad faciem praedictae possessionis Da­latha vocalae accessissent, et habila legitima re­ambulatione eiusdem, primo loco Sessionalia ipsi­us Possessionis Dalatha, et demum alias vtilitates eiusdem , videlicet terras arabiles piscinas et pro­uentus, syluas, virgulta, prata, et nemora, in facie ipsius existentes, in duas partes rectas etcon­decentes modo praemisso deuenissent, et vnam aequalem partem oinnium praeinissorum, prout in ipsis literis dicti conuentus continetur, praedicto Domino Ioanni Abbati de Abraatn, et suae Eccle­siae,aliam vero coaequalem dimidiam partemeius­dem praedicto Moius filio Alexandri et eius haere­dibus vniuersis , iuxta nostram Iudiciariam com­missionem statuisse ex praemissis reperiebatur, pro eo. vna cum Regni Nobilibus nobiscum in iudi-

Next

/
Thumbnails
Contents