Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
Tliomae filii Blasii, et Dionisii filii Clemenlis Tnam metam terream , ae inter Curias praedictorum Ciementis filii Nicolai, et Yalentini filii Blasii similiter vnam metam terream erexissent. Tandem vero aliam partem ipsius Possessionis Dalalha seu locorum sessionalium, a parte occidentis fluuii praedicti Curren vocati, penes ipsum fluuium Dalatha in longitudine iacentem , taliter in duas partes diuisissent, quod vna pars ipsius alterius medietatis, seu possessionis Dalatha, incipiendo in portu dicti fluuii Dalatha, in medio cuiusdam vallis parui, seu meatus in opposito cuiusdam Clausurae vulgo Palefoca vocatae, a parte aquilonis dicti fluuii Dalatha sitae , prout idem vallis seu meatus Aquae ipsam portionem scindit et diuidit, vsque fluuium Curren, cum eius vtilitatibus peruenissent in ius et Dominium Abbatis et Suae Ecclesiae supra dictae, alia vero pars eiusdem portionis possessionariae f seu locorum sessionalium, incipiendo a dicto medio ipsius vallis parui seu meatus Aquae ad partem occidentis modo simili cum cunctis suis vtilitatibus cessissent in portionem Maius et suorum successorum; habitis praemissis terras ipsius possessionis Dalatha Arabiles sic diuisissent. Quod primo in quadam particula terrae jfaluanus vocatae , octo Iugera terrae non regalis mensurae , sed hominum popularium reperissent, quarum medietas videlicet quatuor iugera terrae a parte Orientis Abbati, totidem a parte occidentis Mojus deuenissent. Item in curia 38 iugera terrarum reperissent, quarum medietas a parte occidentis Abbati, alia vero aequalis pars a parte orientis Mojus prouenisset; item in Gjiimolthenes 12 Iugera terrarum inuenissent, quarum aequalis pars a parte orientis Abbati, et