Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

statutissent, et eosdem in Dominium earuin trium domorum ipsis praesentibus introduxissent." E iudicialibus Nicolai Tauernicorum Magistri Anno 1404 emanatis. Orig. in arcbivo Primatiaii. An. Ch. 1384. Prioratus Hospitalariorum Hung. ac Scta­uon. Comiti Thomae de Sancto Georgio possessiones Beu , Kereszteny et Egyhazosfalua, in feudum con­fert. £ Nos frater Raimundus de Bellero Monte, Sa­crae domus liospitalis Sancti Ioannis Hyerosoljmi­tani, Ilungariae, Slauoniae Prior humilis, et Co­mes Dubicensis, vniuersis et singulis, praesenti­bus pariter et futuris, praesentes nostras priuile­giales litteras inspecturis, seu etiam quomodolibet audituris, facimus et volumus esse notum: Quod consideratis fidelibus ac acceptis seruitiis, quam pluribus, ac promotionibus et augmentis Eccl. et promotione nostrorum, quae Magnificus et Potens D. C. Tliomas de S. Georgio, regnorum Dalmatiae et Croatiae Banus, fidelis noster, Nobis, domui, Ecclesiae et Prioratui nostris exhibuit et impendit, et summo cum fidelitatis fauore exhibet incessan­ter, a quo etiam multipliciora seruitia nobis, di­ctis nostris Domui, Eclesiae ac Prioratui spera­mus Deo praeuio in posterum exhiberi; volentes eidem in recompensationem suorum seruitiorum praedictorum vtiliter respondere, vt ad eadem seruitia Nobis, Domui, Ecclesia.e et Prioratui no­stris praedictis exhibenda feruentius exardescat, de consilio, consensu et e.t assensu Fratrum nostro­rum } videlicet Domini Fratris Arnoldi de Bellero Monte, Fratris et Vice-Prioris nostri, Fratris Bol­XCVI. t

Next

/
Thumbnails
Contents