Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

clesiae Budensis salutein et gratiam. Refert no­bis reuerendissimus in Christo Pater, Dominus De­metrius, Cardinalis Strigoniensis, quaedam litte­ralia instrumenta factum metarum cuiusdam pos­sessionis ecclesiae suae Yaskuth vocatae, tanquam ab ipso casualiter deperdita forent, atque alienata, quarum alia paria in sacristia Vestra, seu con­seruatorio ecclesiae Vestrae, more solito repo­sita haberentur, quae pro iurium suorum caLitela nimium haberentur necessaria; super quo fideli­tati Vestrae firmiter mandamus; quatenus praedi­cta paria dictorum litteraliLim instruinentorum in annotata Vestra sacristia seu conseruatorio Eccle­siae Veslrae diligenter requiri et reinueniri facia­tis, requisitorumque et reinuentorum tenorem, si factum metarum dictae possessionis Vaskuth tan­gere agnoueritis, extunc in transumpto litterarum vestrarum eidem concedatis ad cautelam; cauen­tes tamen, ne fraus et dolus interueniat in hac parte aliqualis; aliud non facturi. Datum Budae, feria tertia proxima post festum Ascensionis Do­mini. Anno eiusdem millesimo trecentesimo octua­gesimo quarto. Nos itaque mandatis ipsius Do­minae nostrae reginae in omnibus obedire cu­pientes, vti tenemur, quoddam par priuilegii no­stri super possessione Vaskuth vocata, in nostra sacristia seu conserualorio Ecclesiae nostrae prae­dictae diligenter requiri et reinueniri fecimus, cu­ius tenor per omnia is est: Capitulum Budense (v. ad an. 1362). Nos itaque sicut praemittitur, man­datis dictae reginae nostrae in omnibus obtempe­rare cupientes, vt tenemur, tenorem et formam praedicti paris reinuenti, de verbo ad verbum praesentibus litteris nostris inseri faciendo, dicto

Next

/
Thumbnails
Contents