Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
tiiae, Dalmatiae, etc. Fidelibus suis Capitulo Ecclesiae Budensis salutem et gratiam. Dicit nobis Georgius, fiJius INicolai f de Keowago Eors, quod quadam possessio sua Kural vocata in Comitatu Strigoniensi exislens, apud raanus suas habita, le"gitima reambulatione et ab aliorum possessionari orum iuribus sequestratione ac metarum renouatione plurimum indigeret; si cuiuspam contradictio sibi non obuiaret in hac parte. Super quo Vestrae fidelitati mandamus, quatenus Vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo praesente Jacobus , filius Vincentii de Gvarmath , vel Gregorius de Orosz, aut Nicolaus dictus Kupchin de Lepech, aliis absentibus homo noster reginalis, ad faciem praescriptae possessionis Kural, vicinis et commetaneis suis inibi legitime conuocatis praesentibus, accedendo reambuiet ipsam per suas veras metas, et antiquas, nouas iuxta veteret, in locis necessariis erigendo, reambulatamque et ab aliorum iuribus sequestratam , siatuat et relinquat ipsam praenotato Georgio, iure sibi incumbenti, perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum ; contradictores vero, si qui fuerint, citet eosdem contra praefatum Georgium in Regiara praesentiam ad terrainum corapetentem, rationem contradictionis eorum reddituros; et post haec seriem praemissae reambulationis et rnetarum renouationis, cum cursibus metarum, vel si incerti fuerint, nomina contradictorum et citatorura , si qui fuerint, cum termino eis assignato Regiae Maiestati, fideliter rescribatis. Datura Budae Sabbatho proximo post festum Beatae Luciae Virginis et Martyris. Anno Domini Millesimo, trecentesimo, octuagesimo quarto. Nos itaque mandato ipsius