Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
decem integras sessiones populosas reperissent, in duas parles rectas et aequales diuisisseut, et vnam partem earumdem a parte Ecclesiae B. Martini Confessoris adiacentem praefato Stephano, filio Nicolai, et filio ac proximis eiusdem, residuam vero partem earumdem, memoratis Nobilibus, in causam attractis , ac posteritatibus eorumdem statuissent, perpetuo possidendas. Metae vero , quibus dicta portio possessionaria praescripti Alberti, filii Iacobi circumdatur, prout idem vester et nostri homines nobis expresserunt, hoc ordine praetenduntur: Quod prima meta portionis possessionariae praedictae incipil ab vna arbore pruni, meta terrea circum fosse, et iuxta fluuium Banpalaka vocatum a parte orientali existenlem ; vnde ad partem orientalem eundo iungit vnam metam terream angularem per ipsos de nouo erectam ; a qua ad plagam meridionalem gyrando et in platea dictae villa Skaros parum per transeundo venit ad aliam metam terream , similiter de nouo erectam, de qua ad eandem plagam pergendo, artingit si*militer vnam metam terream nouiter erectam; abindeque adhuc addictam plagam eundo venit ad vnam arborem salicis, similiter meta terrea circumfossam; vnde ad eandem plagam currendo, peruenit ad riuulum Thuroczpataka nominatum , quern pertranseundo, et in planilie eundo, venit ad alium riuulum in illis partibus Megyespatak nominatum; eontra autem meatum per longum spalium transcendendo, venit ad vnum magnurn lapidem Tom|>akeo nominatum, de quo ad montem Aszajnok dictum ascendendo iungit vnam arborem querci, meta terrea circumfusam ; a qua per Bercz ipsius ad plagam orientalem per longum