Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

et Sanguinis Christi Sacramento, in extremo iu­dicio dignos reddere velint, gratos et acceptos. Nos enim Christi fideles ad colendum saepe dictum Sa­cramentum, et Missam'. vt praemittitur, eelebran­dam, et frequentandam, ipsique ofiicio Missae in­teressendum donis volentes spiritualibus animare, omnibus et singulis Presbiteris eelebrantibus, seu concelebrantibus, Clericis et saecularibus in hono­re praesignati Sacramenti officium Missae cantan­tibus, aliisque vtriusque sexus hominibus ipsis fe­riis quintis Missis sic celebrandis interessentibus, contritis et confessis vnum annum et centum dies ipsis, et cuilibet eorum de omnipotentis Dei mi­sericordia et Beatorurn Petri et Pauli Apostolo­rum eius authoritate confisi, nostraeque legationis officio de iniunctis eis poenitentiis in Domino mi­sericorditer relaxamus. Yerurn cum ad diuinae laudis obsequium basilicae in titulum eliguntur, vt in eis, quae dornus orationum existunt, suffra­gia beatorum agminum implorentur, quarumprae­sidiis Christi fideles aeternae felicitatis praemia consequantur; cupientes igitur, vt capella ipsa congruis honoribus etiam extra ipsas ferias quintas frequentetur,'et a Christi fidelibus iugiter venere­tur, omnibus vere poenitentibus et confessis , qui capellam supradictam in festiuitatibus videlicet Na­tiuitatis, Circumcisiohis, Epiphaniae, Parasceues , Resurrectionis, et Ascensionis Dornini, Penteco­sten f S. Trinitatis, Corporis Christi, inuentionis et exaltationis Sanctae Crucis, singulis festiuitati­bus B. M. Virginis, duodecim Apostolrjrum , S. Michaelis Archangeli, quatuor Euangelistarum , et quatuor Doctorum SS. Adalberti, Stanislai Marty­rum, Pontilicum, omnium Sanctorum, S. Stephani

Next

/
Thumbnails
Contents