Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

stitutum de eodemCastro exclusisset et expulisset, ac ad quaudam aliam suam portionem possessiona­riam in possessione, Matlievagasa vocala, habitam, eundem Iohannem vna cum sua coniuge, liberis ac familiaribus affugasset, de hys idem Petrus non contentus, tandem die in premisso, noctis videli­eet in silentio ad dictam portionem suam possessi­onarsam cum dictis suis complicibus veniendo, eundem Iohannem diris vulnerum plagis affici, ac vnam manum suam amputari et abscidi, vbi etiam quemdam alium familiarem suum, Nicolaum no­mine, filium Herke, similiter diris vulnerum et verberum plagis affici, et insuper linguam eius­dem abscidi, et tam orribilter eundem per facies mactari et vulnerari fecisset, quod idem Nicolaus propter ipsum vulnus tres dentes suos amisisset, in preiudicium dicti Polyan valde magnum, scita­que premissorum veritate, prenominatos Petrum, filium Petri, in portione sua possessionaria, in vilia Stekchfalua vocata, ipsum contingente, ipsum Ladislaum in possessione Farkasfalua, predictum autem Iohannem, filium Laurentii in dicta Zalok­falua, similiter in sua portione contra prenomi­natum Polyan ad vestre Maiestatis euocassent pre­sentiam, rationem super premissis reddituros, eis­dem quindenas festi Epiphaniarum Domini pro­xime venturas pro termino comparendi assignan­do. Datum in vigilia dicti festi Epiphaniarum Domini, anno eiusdem Millesimo, trecentesimo, octuagesimo tertio. " Ex archiuo famiiiae Maridsi.

Next

/
Thumbnails
Contents