Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)
iterum ad aquilonem et circumeuudo circa ipsum lacum in arundinibus vnam , et praeterea parte Kudo cumulassent metas terreas; abinde similiter modicum etindo deuenissent ad quemdam alium lacum ad dictam Nandor pertinentem, vbi similiter metam terream subleuassent ; deinde ad eandem aqtiilonarem plagam pergendo metam terream fecissent, ex hinc transeuntes ipsam plagam, obseruando metam terream eleuassent, deinde similiter ad eandem partem pergendo ad vnum alium lacum deuenissent, Cuius in ripa metam terream cumulassent; exinde ipsum lacLim pertranseundo, seu saliendo, ad eandem plagam pergentes peruenissent ad terminos terrarum arabiliura, dictorura populorum de Nandor et de Toidwar, et ibi erexissent duas metas terreas, qLiae quidem metae ad meridionalem et orientalem partes dictis populis de Toldwar, ad aqLiilonem vero et occidentalem partes a nominatis populis de Nandor separarent. Deinde vero ad distinguendas plures terras ipsarum villarum pro eo non accessissent, quia populi de dicta Toldwar cum eis accedei^e recusassent; Magister autem Stephanus, et alter Stephanus castellanus praedicti quantas terras ipsi populi de Toldwar possiderent, se nescire asseruissent; sed ipsi ex toto iuxta praeraissara reginalis Maiestatis authoritatem, modo quo supra ipsis concessam , piscinas superius dictam villam Nandor existentes et fluuio Nitrae inundinari solitas, apud manus regias habitas eidem Domino regi, vnamque piscinam iuxta quandam piscinam regiam, apud manus ipsorum populorum de Nandor praedictam exislentem, eisdem populis de Nandor reliquissent, de fluuio autem Nitrae, inter et iuxta ipsas