Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

dem ipse vel alii, quibus congruit, a manibus eo­rumdem, iuxta Regni consuetudinem ab antiquo obseruatam, redimere possit; videlicet vnum aratrum terrae pro tribus marcis, Ecclesiam cum campanili pro 14. marcis, et sine campaniii pro 10. marcis, et sic de singulis. " Constitutiones Regni de Anno J298. Facultates ac vita c i u i u m murorum priui­legio, Bartfensibus, ac de Szakolcza ciuibus con­cesso, tutae ; aliorum Subditoruin arcta supei­lex spoliis incendio deuastationi potentium pate­bat: „Sigismundo, protunc Marchione Branden­burgi, et ad fastigium Regni Hungariae inuitato, nec dum tamen Regii diadematis insignia adepto, quidam perfidiae, et iniquitatis alumni , potentes tamen Regni Barones, videiicet Paulus, Episcopus Zagrabien. ac Ioannes et Ladislaus de Horwathj , fratres eius, Ioannes Crucifer, Prior Auranae, et alii nonnulli perfidis sibi associatis, valida gentium peruersarum caterua coaceruata, multa et diuersa spolia, incendia et ceterorum malorum genera, in eodem Regno nostro damnabiliter perpetrarunt, et commiserunt." Tales lamentationes vide Cod. Dipl. Tomo X. Vol. I. et II. Vita ipsa, ius pre­cipuum, et inabalienabile hominum, vili homagio fuerat redemtibilis !! Documenta ibidem. 5). Supremum aulem sociorum finem, ad hu­manitatem (ciuilisationem dicimus ) educationem simpliciter neglexit. S c h o 1 a e Principum non­nisi pietate, ac Cleri zelo fundatae, ac sustenta­tae. Litterati Nobilibus causarum dicenda­rum, Principibus ac Dinastis Medicae, ac Astro­logiae gratia fuerant in pretio vnice. Artes, commercia necessitate , aut commodo tolera­tae; sine adminiculis, prasidio, et incitamento

Next

/
Thumbnails
Contents