Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 1. (Budae, 1834.)

Dlugossus exponit id quoque quomodo Sigisraundus Marcliio Semouitum , Masouiae Dueem, regem Poloniae electum , copiis Hungaricis fregerit. Lib. X. p. 77 sqij. XLYVII. An. Ch. 1383. Poloni noua de successione regni pacta Cas­souiae ineunt. A Primoribus Poloniae Cassouiam (vbi reginae Hungariae morabantur) itum est. Vbi post non­nullos traetatus in derogationem conclusionis, quae apud Siradiam facta fuerat, pacta noua inita sunt: Vt videlicet pro die S. Martini futuro Hedwigis, fil ia, Cracouiam adueniat, regnum Poloniae spon­so, ex sententia praelatorum et baronum illi iun­gendo, possessura. Quae si prolem non relinque­ret, ad germanam suam Mariam, ea obeunte de­uolualur regni Poloniae successio, vice reeiproca, et ipsa, prolesque sua in Hungariae regnum, si Maria orba decederet , successionem habitura; continuareturque regnorum Hungariae et Poloniae liga et vnio, et proli ex sororibus praefatis aut earum altera producendae, integra vtriusque re­gni haereditas remaneret." Idera L. X. col. 80. XLVIII. An. Ch. 1383. Vrbanus PP. VI. donatioi tes regis Ludouici F.cclesiae Aitrien. factas roborat. Benedictus, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Venerabili fralriEpiscopoNitriensi salulem et apo­stolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor aequita­tis, quam ordo exigit rationis, vt id per solici­tudinern officii nostri ad debitum perducatur ef­8

Next

/
Thumbnails
Contents