Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)

A, Ch. 321. Cir. Constantini Imp, ad Eusebium Nicomc­diensem et alios Episcopos , vt Ecclesiae Praesidum Ciuilium opera aedificentur, reparentur , aut amplien­tur, epistola, Victor Constantinus Maximus, Augustus, Eu­sebio. Cum vsque ad hanc diem impia praesum­tio, et tyrannica violentia ministros Seruatoris no­stri sit persecuta; pro certo habeo, planeque mihi id persuadeo , omnium ecclesiarum aedilicia, aut per incuriam corrupta, aut prae inetu ingruentis temporum iniquitatis minus honorifice exculta esse, Eusebi frater carissime. Nunc vero cum libertas restituta sit, et duaco ille (Licinius ) prouidentia quidem Dei optimi, maximi, ministerio autem no­stro a Reipublicae administratione submotus; equi­dem existimo , diuinam potentiam omnibus claris­sime innotuisse; et eos, qui se metu, seu incrcdu­litate aliquid peccauerunt, agnito illo, qui vere est, ad rectam, et veram viuendi rationem esse reditu­ros. Quotquot igitur ecclesiis aut ipse praees, aut alios in singulis locis praesidentes Episcopos , et presbiteros ac diaconos nosti; cunctos admone, vt in opera ecclesiarum omni studio ac diligentia in­cumbant; quo aut reparentur, quae adhuc manent, aut augeantur in maius ; aut sicubi vsus postulaue­rit,noua aedificentur. Quaecunque autem necessa­ria fuerint, et ipse, et reliqui alii , tuo interuentu tum a Praesidibus Prouinciarum petent , tum ab olficio Praefecturae Praetorianae. Ilis enim per li­teras praeceptum est, vt omni diligentia iis, quae tua sanctitas dixerit, obsequantur. Diuinitas te ser­uet frater carissiine." Ex Eusebii Vita Constautini L. II. c. 46. Christiani persecutionum teinpestate in secretis cellis, et cauernis

Next

/
Thumbnails
Contents