Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
rum et monasteriorum regni nostri, noliis a sancta sede apostolica commissarum, et praecipue ecclesiae B. Adriani, martyris pretiosi, de insula Salaiensi, per nos ob specialem deuotionem fundatae, per ministros earumdem dispergantur; vna cum praeiatis et baronibus regni nostri, ad petitionem viri fratris Petri, primi Abbatis eiusdem ecclesiae, anno millesimo vigesimo quarto, crastino festi assumtionis B. Virginis, quum essemus in Alba, inito consilio diligenti, cum matura deliberatione duximus discernendum: quod nullus abbatum, aut conuentus, dictae ecclesiae decimas, possessiones, aut conditiones manu mittere, et ab eorum conditionibus liberos reddere , absque regia licentia, et consensu speciali alienare, aut distrahere, tabeat facultatem. Si quid vero eontrarium per quemlibet abbatum, aut conuentum, processu temporis actum, vel foctum fuerit; eorum facta vel acta, et etiam instrumenta litteraria, si quae per quem confecta fuerint, super eo , in futurum volumus, vt — — sint, et omni stabiKtate caritura. Sacerdotes vero Capellarum D. Georgii et Sancti Laurentii de Patha et Rokolyan cum ceteris sacerdotibus, ad ipsum monasterium spectantibus, congregationi ipsius abbatis , propter verbum Dei et Jbonum obedientiae , ad praeceptum ipsius, quoties visum fuerit, teneantur interesse. Et quia idipsum monasterium amplectimur speciali dilectione, etiam libertates etexemtiones eidem ecclesiae concessimus infrascriptas, in secula statuendo, videlicet: vt nullus , praeter personam regiam, vel eum, quem elegerit abbas, populos ipsius monasterij praesumat iudicare; sed iudicio et potestate, ac iurisdictione omnium iudicum, et vniuersorum comitum pa-