Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
carent, praeterea maledicerent Christo : quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt reuera Christiani. Ergo dimittendos putaui. Alii ab indice ruominati, esse se Christianos dixerunt, et mox negauerunt: fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos , nonnemo etiam ante viginti quoque. Omnes et imaginem tuam, deorumque simulacra venerati sunt; ii etChristo maledixerunt. Adfirmabant autem, hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quocl essent soliti stato die ante lucem conuenire, carmenque Christo, quasi Deo , dicere secum inuicem ; seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta , latrocinia , ne adulteria committerent; ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum , promiscuum tamen, et innoxium: quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri , et per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inueni, quam superstitionem prauam, et immodicam ; ideoque, dilata cognitione, ad consulendum te decurri. Yisa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, vtriusque sexus etiam, vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim ciuitates tantum, sed vicos etiam, atque agros superstitionis ipsius contagio peruagata est: quae videtur sisti, ac corrigi posse. Certe satis constat, prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra solennia diu intermissa repeti: passimque venire victimas, quarum