Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomus. I. (Budae, 1829.)
udnno Christi 104. cir. C. Flinius Caecil. Secicndus , Propraetor Prouinciae Ponticae, de Christianorum rebus Traiano Augusto accurate perscribitPlinius Traiano Imp. S. Solenne est mihi, Domine, omnia, de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere, vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui nnnquam : ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat, aut quaeri. Nec mediocriter haesitaui, sit ne aliquod discrimen aetatum , an quamlibet teneri nihil a robustioriiras differant ? detur ne poenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit? nomen ipsum, etiamsi flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini, puniantur? Interim in iis, qui ad me tanquam Christiani deferebantur, hunc sum sequutus uiodum. Interrogaui ipsos An essent Christiani? confitentes iterum, ac tertio interrogaui , supplicium minatus; perseuerantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecunque esset, quod faterentur, peruicaciam certe, et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae: quos , quia ciues Romani erant, adnotaui in Yrbem remittendos. Mox ipso tractatu, vt fieri solet, diffundente se crimine, plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum nomina continens, qui negarent se esse Christianos , aut fuisse, quum praeeunte me, Deos appellarent, et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris Numinum adferri, thure ac vino suppli-