Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis. Stirpis Arpadiano-Andegavensis. Ab anno 1301-1400. (Budae, 1835.)
\ t opus lioc studio conficerem et oj)era, Diplomata, quaeque innotuerant, oportune, et importune pulsando conquisiui; proprio transcripsi pugno; suppressi nihil, truncaui nihil; fidem Diplomaticam nihil addendo, nihil demend o, q u o d sensunrmutet, illibate conseruaui; sublesta redargui, suspecta notaui; archiua, quibus conduntur, prodidi; scriptores , qui ante me iis vsi sunt, coronaui; erroris, vt dedocerer, non exspectaui solum,sed desideraui quoque; vt quae hiant, suppleantur, quae deficiunt, corri_ gantur, volumina tomorum singulorum aperta reliqui. In hoc denique indice, laborum grauissimo, eandem , quam hucdum, tenui normam : personas nonnisi, quarum maximus in remp. fuerat influxus, in catastrum redigendo ; ceteris Lectorum diligentiae relictisTypothetae menda ne imputentur mihi } cur postulem ? quod ipsa vltro aequitas largitur. Ne grauia, quae sensum mutent, interuenirent, cura non mediocri est laboratum ; ne vlla, vel leuia irreperent, vltra meas facultates fuit. Liceat supremum id quoque profiteri: rae nullius certe remunerationis spe ad opus lioc concinnandum excitum, nullius etiam praesidium, aut