Fejér, Georgius: Index codicis diplomatici Hungariae ecclesiastici ac civilis stirpis Árpádianae. (Budae, 1830)

suscipit, et ad perseuerandum hortatur. 209. — Zuentibaldum, alias Swatoplucum, Mo­rauiae Ducem , vt omnem falsam doctrinam eiiciens, in fide ecclesiae Romanae permane­at hortatur; miraturque Methodium aliter, quam sit professus , docere; ac ideo illum Romám esse euocatum, insinuat. 211. Metho­dium Slauorum Marahanensium Apostolum ad reddendam doctrinae suae rationem, Ro­mám euocat. p. 212. A. 880. Idem Ioannes Swatopluco, Marahanensium Principi, Me-^ thodium, probata doctrina , qua A. Episco­pum, Wichinum autem Episcopum ordina­tum remittit, commendatque; vsum línguae Slauicae in sacris indulgens. p. 213. — 881, Methodium a fidei orthodoxae cultu laudat; de malis, quae pertulit, humanissime solatur, p. 217. 899. Ioannes PP. IX. Salisburgen. A. Episcopi, aliorumque Germaniae Episcoporum, ob Sla­uorum Episcopatum in quinque Diaeceses contra canones subdiuisum, Hungarosque per Slauos in Bauariam inductos, querelas perci­pit. p. 229. A. 900. Hatho, Moguntinus A. Episcopus, ne Morauienses ac Pannonii, ere­cto in gratiam Methodii Archiepiscopatu , a Bauaris separentur, apud eumdem Papam in­tercedit. p. 235. 957. Leo PP. VII. Gerhardum A. Episcopum Pas­sauiensem pallio ornat, ad Hungarosque con­uertendos hortatur. 244. — Ad quaestiones quasdam respondet; religionem in Pannónia sub dominio Hungarorum passam, Ecclesias­que destructas, significat. 247.

Next

/
Thumbnails
Contents