Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)
sione, ac ocio , quo prisca Regum cliplomata , aliaque instrumenta, excuteret, atque in orclinem redigeret; factum taliter est, vt complura in sua referret aduersaria, queis Scriptores nunquam sine vtilitate vtentur; quod ipsum clarissimus Pray, Historiograplius noster, suamet didicit experientia. Exstant manuscripta illius: 1) Varia regum diplomata. 2 ) Palatinorum Comitum, Episcoporum etc. epistolae. 3 ) Pacis conclusiones, et belli decreta. 4) Miscellanea, quae partim ad nobilitatem, partim adEcclesiasticam inHungaria praerogatiuam pertinent. Paulus Comes JFestetics de Tolna , Thesaurarius regius, sacrario Excelsae Camerae Regiae Aulicae, in bonum Reipublicae praefectus, fundationalia, donationaliaque instrumenta, potissimum ciuilia, curauit transcribenda, tomis compluribus; quae Georgius Festetics, paternam , suo in gentem Hungaram studio, gloriam supergressus, ad vetustatis tenebras abstergendas in lucem proferri, sine inuidia passus est. Franciscus Comes a Szecheny* vir meritorum gloria immortalis; facem praetulit Hungaricae genti illustrandae, dum sacrata iam antea vsibus Patriae vniuersa de rebus Hungariae librorum suppellectili; oblata collectione omni numismatica; his ampliora additurus incrementa, manuscripta diuersi contextus,