Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

res Palriae in obscuro positas, in luce, quam posset, liquidissima collocaret; et quia nihil probatum ipsi fuit, quod non firmiter adstrueretur ; cum priuatorum chartophilacia, tum etiam publica urbi­um, Episcopatuum, ac Coenobiorum ex­cussit, in remque suam conuertit. In Hi­storia Regnorum Croatiae, ac Dalmatiae eam Diplomatum, ac Schedarum vetusta­rum reliquit copiam, quae Kerchelichio, ac Farlato Historicis egregium praebuerunt usum. Frcinciscus Adam. Koildr s Augu­stissimae Dominae Mariae Theresiae a Consiliis, et aulicae Bibliothecae Director. Opera, queis maxime inclaruit, sunt: Ca­spar. Vrsini Velii de bello Pannonico L. X. diplomatibus ac litteris, ex tabulis authenti­cis fide et diligentia maxima exscriptis, illustrati. Vindobonae MDCCLXII. in /f. Analecta monumenta Vindobonensia, Tom. I. et II. Ann. MDCCLXII. fol. Historiae Di­plomaticae iuris Patronatus Apostolico­rum Hungariae Regum L. III. MDCCLXII. 4- ibid. De originibus et vsu perpetuae po­testatis circa sacra Apostolicorum Hunga­riae Regum liber singularis. MDCCLXIV. ibid. 8. Diplomatarium ipsius magnum Tom. IV. in Tabulario Caesai co-Viennensi Aulico reconditur. Liberalitate ipsius locuple­tata sunt diplomatarii Bohemico-Hunga­rici specimine Gelasii Dobner monumenta

Next

/
Thumbnails
Contents