Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

Ecclesiensis thesauros orbi litterario com­municauit, Episcopis Quinque-Ecclesien­sis Catheclrae Tomis VII. Posonii. l\. et Origine Sacrae Regni Hungariae Coronae Quinque-Ecclesiis MDCCC. 4- editis; glo­ria nominis nunquam interitura. Szere­day Antonius 3 Canonicus Albensis^ e par­tibus Transyluaniae, affudit lucem Diplo­maticae, dum Historiam Episcopatus et Capituli Albensis, copiosis instructam mo­numentis, edidit Albae Carolinae A. 1790. 4- Ex ordinibus autem religiosis: losephus Innocentius Desericzky* alias Desericius, e Scholis Piis humaniorum litterarum, se­ueriorumque disciplinarum doctrina illu­stris; peruestigatis Vrbis Romanae biblio­thecis celeberrimis, ac cumprimis orbe to­to facile principe Vaticana; multa in sua retulit aduersaria, e quibus enata sunt per­erudita de initiis, ac maioribus Hungaro­rum commentaria. Budae Tom. V. Ann. 1748 — 60. fol. Criticam Prayi circa origi­nem Hunnorum et Hungarorum multum exercuit; caedem Vrsulae, ac XI. M. so­ciarum a Hunnis Attilanis remouit; in Hi­storiam Episcopatus Diaecesis et Ciuitatis Vaciensis, vna cum rebus synchronis, A. MDCCLXIII. fol. Pest. magnam impendit opem Diplomaticam. Xistus Schier > ex­citauit memoriam Ordinis sui sacri, Pro­uinciae Hungaricae Augustinianae 1778.

Next

/
Thumbnails
Contents