Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Prodromus. (Budae, 1829.)

quem acl modum sc prima omnium, consti­tuto regno, Hungariae partitio habuerit; quibus per singulas regionis plagas Paro­chiae, Con uentus, arcibus oppidis, pagis vi­cisque culta fuerit? Quae mentium cultu­ra, ciuium industria, regiminis forma, com­mercii bilanx ? Quae prouinciae iuribus co­ronae Hungaricae obnoxiae ? Qui regni li­mites ? Aeuo omni Diplomatum vnice sub­sidio eruuntur, aut explicantur. X. Cum pauciora sint, aetatisque re­ccntioris, quam nationalis dignitas exegis­set, idiomate Hungarico exarata monumen­ta , et chartae ; conquirenda sunt ipsa ae­ui vetustioris nomiija, idiotismi ac similia; ex quibus de gentis nostrae indole, et lin­gua, qua seculum usque tertium supra de­cimum utebatur, capi possit argumentum. In diplomatibus ea iam veterrimorum nomi­num, idiotismorumque vulgarium reperi­tur copia, vt habeant omnino, quod seu scrutentur Phiioiogi domestici, seu obser­uent exteri; quare sola causa mereantur in luce vberiore collocari. XI. Interueniente meliori subinde ci­uium, vitaeque apud nos cultura, cognitis latinarum, aeuo illo dominantium, litte­rarum vsus secretis, nihil morata gens no­stra fuit, quo minus Diplomatum vehiculo rerum suarum memoriam, gratiam posteris factura, transmitteret; non cortici, ligno,

Next

/
Thumbnails
Contents