Gregorich Mária: A bori és borfői Bory család és levéltára : Családtörténeti és levéltári tanulmány. (Szeged, 1935. Kolozsvári-Szegedi Értekezések a Magyar Művelődéstörténelem Köréből. 27.)

consueta fidelitatis audacia, pro defensione coronae regiae, gratum ibidem exhibuit seruitium et sedulum famulatum; quod nobis post­modum a Baronibus nostris innotuit euidenter. Sane non solum in his, sed in omnibus aliis regni nostri expeditionibus, dubiis se for­tunae casibus submittendo, obsequia exhibuit fidelia etdeuota; et quia propter tot et tantorum obsequiorum suorum meritoriam virtu­tem, bono quolibet refouendus fuerat, et pariter sublimandus; in aliqualem tamen recompensationem tot meritorum suorum, quam­dam terram Castri nostri Hunthensis vacuam et habitatoribus des­títutam, videlicet Bwwry vocatam ipsi N. et per eum eius haere­dibus haeredumque successoribus, cum consilio omnium Baronum nostrorum dedimus, donauimus et contulimus, cum omnibus vtili­tatibus et pertinentiis suis vniuersis, sub eisdem metis et terminis, quibus ipsam terram dictum castrum retroactis temporibus dinosci­tur possedisse, iure perpetuo, pacifice et quiete possidendam; et praedictum Nicolaum in corporalem possessionem praefatae terrae per Demetrium, Comitem Hunthensem, hominem nostrum fidelem sub testimonio Praepositi et Conuentus de Sagh, fidelium nostrorum, praesentibus omnibus commetaneis et vicinis, et non contradicenti­bus, sicut id per litteras Praepositi et Conuentus nobis constitit euidenter, fecimus introduci. Metae autem et termini praedictae ter­rae Bury, prout in litteris ipsorum Praepositi et Conuentus vidimus contineri, hocordine distinguuntur: Prima meta incipit iuxtafluuium Bur, et est meta sub salice, tenensque metas cum Mykus terrae Bur­föy, inde ascendit per vallem Bürke vocatam, binis metis tendit versus occidentem; tenensque metas cum terra Bugyzlay; deinde ascendit per eandem vallem, transitque plures metas, et venit ad viam, et ibi sunt metae; inde veniet ad metas angulares, et ibi tenet metas cum Mykus de Burfeu, et cum Chenk; deinde per terram ara­bilem, metis continuis transit, et veniet ad caput vallis Monurospotok vocataevbi sunt duae metae; deinde per terras arabiles cum longi­tudine trium iugerum tendit versus villám Bury vocatam, transiens­que deciinat ad orientem per vepres quercuum, veniet ad caput cuiusdam vallis, et ibi sub quercu est meta; deinde vádit, transitque plures metas ad praedictum fluuium Bur iterato et in medio est meta, et per Burwelge ascendit, et venit ad metas priores et ibi terminatur. Vt igitur huius nostrae collationis seu donationis series robur obtineat perpetuae firmitatis, nec processu temporis possit in

Next

/
Thumbnails
Contents