Gregorich Mária: A bori és borfői Bory család és levéltára : Családtörténeti és levéltári tanulmány. (Szeged, 1935. Kolozsvári-Szegedi Értekezések a Magyar Művelődéstörténelem Köréből. 27.)

1564 nov. 3. Oláh Miklós kir. helytartó Sipeki Istvánnak és Jánosnak adományozza a magvaszakadás miatt a koronára háramló borfői birtokrészt. Nos Nicolaus Oláh archiepiscopus Ecclesiae Metropolitanae Strigoniensis locique eiusdem perpetuus ac Comitatus Hontensis Comes Primas Hungáriáé sedisque Apostolicae legátus domini Maximiliani secundi, Dei gratia Electi Romanorum Impera­toris semper Augusti ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae Regis, Archiducis Austriae ac Locumtenens. Memoriae com­mendamus tenore presentium signifícantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad singularem petitionem Domini Michaelis de Mere locumtenentis Officii Palatinalis Regni Hungáriáé ac consi­liarii praefatae Sacrae Caesareae et Regiae Maiestatis nobis propterea factam, tum vero attentis et consideratis fidelitate fideliumque servi­tiorum meritis nobilium Stephani et Joannis Sypyky de Alsó Sypyk, quae ipsi sacrae in primis Regni Hungáriáé coronae, deinde vero prefatae Sacrae Caesaree et Regiae Maiestati domino nostro clemen­tissimo pro locorum et temporum varietate exhibuisse et impendisse dicuntur ac in posterum quoque exhibere et impendere velle pol­licenlur, totales portiones possessionarias in possessionibus Borfew et Bory vocatis, in Comitatu Honthensi existentibus habitas, quae numerum duodecim colonorum sessionatorum minimé excedere dicuntur et quae alias nobilium quondam Michaelis Beke de dicta Borfew et Joannis Bory de eadem Borfew prefuisse, sed per mor­tem et defectum seminis eorundem Michaelis Beke et Joannis Bory ad Sacram dicti regni Hungáriáé coronam consequenterque collatio­nem prefatae Sacrae Cesareae et Regiae Maiestatis iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni Hungáriáé consuetudinem atque legem, rite et legitime devolutae esse perhibentur et redactae, totum item et omne ius regium, si quod prefata sacra Caesarea et Regia Maiestas in eisdem portionibus possessionariis in dictis posses­sionibus Borfew et Bory omnino in dicto Comitatu Honthensi existentibus habitis etiam aliter qualitercunque haberet aut eaedem suam ex quibuscunque causis, viis módis et rationibus concernerent

Next

/
Thumbnails
Contents