Wenzel Gusztáv: Magyarország bányászatának kritikai története. (Budapest, 1880.)

(. Zsigmond király megerősíti Gölniczbánya város jogait és szabadságait. 1435. Relatio Thome de Melanen. Nos Sigismundus Dei gracia Romanorum Imperátor Semper Augu­stus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie Croatie etc. Rex memoriae commen­damus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, quod Sub­limitas Imperialis atque Regalis, que digne de pluralitatis vbertate suo­rum fidelium subditorum gratnlatur ; vt in pacis et quietis tranquillitate exultet civitas plena populo, vitaque amena perhemniter perfruatur, sem­per consueuit prouidere, vt sui fideles subiecti gaudeant certa lege, di­stinctisque libertatibus ; et vltra non grauentur, quam in Regis graciosa concessione declaratur. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam fu­turorum noliciam serie presencium volumus peruenire : quod nos humil­limis et deuotis supplicacionibus fidelis nostri Johannis fllij Petri Carni­ficis Judicis nostre Ciuitatis Gylnycz vocate, per eum in sua ac vniuer­sitatis Ciuium, hospitum et incolarum eiusdem Ciuitatis nostre Gylnycz nominibus et in personis Nostro Culmini propterea porrectis, Imperiali atque Regali pietate exauditis, de plenitudine nostre potestatis et gra­cia speciali, dicte Ciuitati nostre Gylnycz, eiusque ciuibus, incolis et inliabitatoribus, vt ipsi in posterum sicuti numero et personarum plurali­tate, sic eciam fide et deuocione augeantur, lias libertates et graciarum prerogatiuas duximus annuendas, concedendas et faciendas, ymmo annui­mus , concedimus et facimus modo infrascripto : Primo scilicet, quod ipsi dum et quandocunque plebanum eorum ab hoc seculo decedere con­tigerit , discretum et ydoneum virum in ipsorum plebanum eligere, et electum Arcliiepiscopo Strigoniensi, suo scilicet Ordinario, ad confirman­dum presentare valeant atque possint. Item quod ipsi habeant plenarn facultatem eligendi in ipsorum medio Judicem et Juratos Consules, qui vniuersas causas inter ipsos emergendas more aliarum Ciuitatum nostra­í'um liberarum iudicent et ordine juris discuciant. Huiusmodi tamen elecc ionem Plebani, Judicis et Juratorum Consulum semper fieri volu­mus ex vnanimi voluntate tocius Communitatis antefate Ciuitatis nostre Gylnycz ; nec aliquis ex incolis eiusdem Ciuitatis virtute adiuuaminis amicorum suorum presumat se eleccionibus predictis opponere, aut ipsas quouis modo impugnare ; sed elecciones per maiorem partém Communi­tatis facte semper rate et valide habeantur. Item quod nullus omnino Judicum et Justiciariorum Regni nostri Hungarie predi cti, preter No­stram Maiestatem ac Magistrurn Tauarnicorum nostrorum pro tempore constitutum, ipsos aut aliquem eorum pro quibuscunque excessibus et delictis judicare vei suo astare judicio compellere presumat quouis modo. Item quod nullus omnino hominum cuiuscunque gradus, status, dignita­tis et condicionis existant, preter solam Regiam Sublimitatem, super ipsos quamcunque taxam extraordinariam imponere, et ab ipsis exigere valeat siue possit. Item quod ipsi ab omni ingressione cuiuslibet exercitus, tam

Next

/
Thumbnails
Contents