Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
LXVI. 1466 szeptember 19. Buda. I. Mátyás király István kalocsai érsek kérelmére Losonczi László és István Abád, Tomaj és Bánhalma nevű birtokait Szabolcs vármegyéből Heves vármegyébe helyezi vissza. Commissio domini regis. Nos Mathias dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos ad supplicationem fidelis nostri reverendissimi in Christo patris domini Stephani archiepiscopi ecclesiarum Colocensis et Bachiensis locique eiusdem Colocensis comitis perpetui summi et secretarii cancellarii nostri, per eum pro parte fidelium nostrorum egregiorum Ladislai et Stephani filiorum quondam Alberti de Losoncz nostrae maiestati propterea porrectam possessiones eorundem Ladislai et Stephani de Lossoncz, Abad, Thoman 1 et Balhalma 2 vocatas ac earundem pertinentias nunc in comitatu de Zaboch existentes, quae alias ad supplicationem fidelis nostri reverendissimi in Christo patris domini Johannis archiepiscopi ecclesiae Strigoniensis, etc. tunc episcopi ecclesiae Waradiensis, in cuius manibus eotunc eaedem possessiones titulo pignoris habitae fuissent, de comitatu Hewesiensi ad ipsum comitatum de Zaboch translatae esse perhibentur, simul cum praedictis earundem pertinentiis, rursum ad praedictum comitatum Hewesiensem, cuius sedi iudiciariae magis propinguo adiacere dicitur, ex certa nostra scientia duximus transferendas et eidem annectendas imo transferimus et annectimus ac a iudicio et iudicatu et quavis iurisdictione comitum parochialium et iudicum nobilium antedicti comitatus de Zaboch aliorumque quorumlibet iudicum et iustitiariorum regni nostri comitatu in eodem pro tempore iudicantium prorsus et per omnia eximentes praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris magnificis 1 Tomaj. 2 Bánhalma.