Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
XLIV. 1461 szeptember 29. Szécsény. I. Mátyás király Guti Ország Mihály nádor és Losonczi László kérelmére Czered, Hidegkút, Óbást és Barátony gömörvármegyei birtokokat Nógrádvármegyéhez kapcsolja. Relatio Johannis Pangaraz de Dengeleg magistri dapiferorum. Nos Mathias dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos, tum ad non nullorum fidelium nostrorum humillimae supplicationis instantiam per eos pro parte fidelium nostrorum magnificorum Michaélis Orzag de Gwth dicti regni nostri Hungáriáé palatini et iudicis Comanorum nostrorum et Alberti de Lossoncz nostrae propterea porrectae maiestati, tum vero consideratis et attentis illis multimodis fidelitatibus et fidelium servitiorum laudedignis meritis, quibus iidem primum sacrae dicti regni nostri Hungáriáé coronae et expost maiestati nostrae in cunctis nostris rebus et regni nostri fideliter complacere studuerunt, possessiones Chered, Hydegkwth, Obasth et Barathon in Comitatu Gwmeriensi existentes de eodem ad comitatum Newgradiensem, cui 1) sedi iudiciariae eaedem possessiones magis in propinquo quam sedi ipsius comitatus Gwmeriensi's perhibentur, ex certa nostrae maiestatis scientia duximus transferendas et annectandas, imo transferimus et annectamus a iudicio et iudicatu ac iurisdictione comitum vei vicecomitum parochialium et iudicum nobilium antedicti comitatus Gwmeriensis, aliorumque quorumlibet iudicum et institiariorum praedicti regni nostri in eodem comitatu pro tempore iudicantium psorsus et per omnia eximendos duximus et segregandos imo eximimus et segregamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris magnifico Ladislao comiti de Palocz iudici curiae nostrae, vei suo in iudicatu vicesgerenti, item comiti vei vicecomiti et iudicibus nobilium T) így, cuius helyett.