Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
(1523.) V. 1 sionariorum tangentium, de illis vero, quae non ius foemineum, sed masculinum dumptaxat concernerent, quartam puellarem praefatae condam dominae Sophiae, matris eiusdem dominae exponentis, eidem iuxta huius regni nostri consuetudinem provenire debentem, ab egregio Georgio de dicta Nagh Myhal, filio Gasparis, filii annotati condam Johannis Bamffy de saepefata Nagh Myhal, fratre scilicet praelibatae dominae Catherinae carnali, apud cuius utputa manus nunc huiusmodi iura possessionaria praenotati condam Johannis Bamffy existerent, rehabere vellet iure admittente legeque dicti regni nostri requirente. Pro eo fidelitatibus vestris harum serie firmiter praecipiendo mandamus, quatinus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente nobilis Petrus de Bwthka, Franciscus de Fekeshaza, Thomas de Padycz, Georgius de eadem, Mathias Sempsy, Franciscus Daroczy de Zerethwa, Benedictus et Anthonius de Lazthocz ac Johannes Kamonyay, aliis absentibus, homo noster erga praefatum Georgium de Nagh Myhal accedendo amoneat eundem dicatque et committat eidem verbo nostro regio, ut ipse de praescriptis totalibus castris, opido, possessionibus ac praediis necnon iuribus possessionariis annotati condam Johannis Bamffy, patris praelibatae condam dominae Sophiae in eisdem habitis aliisque universis possessionibus portionibusque et iuribus possessionariis eiusdem condam Johannis Bamffy ubilibet, ut praefertur, et in quibuscumque comitatibus huius regni nostri existentibus, quae videlicet ex eisdem, ut praemittitur, ius foemineum sicuti masculinum sequerentur, portionem congruentem et cum hac paria literarum et literalium instrumentorum, factum huiusmodi iurium possessionariorum tangentium, de illis vero, quae non ius foemineum, sed masculinum dumptaxat concernerent, quartam puellarem praefatae condam dominae Sophiae, matris ipsius dominae exponentis, eidem de eisdem iuxta praedicti regni nostri consuetudinem provenire debentem, praefatae dominae exponenti reddere et restituere debeat et teneatur. Qui si fecerit, bene quidem ; alioquin evocet eundem contra annotatam dominam Chatherinam exponentem ad octavas festi beati Georgii martiris proxime venturi nostram personalem in praesentiam, rationem superinde redditurum. Et