Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
(1524.) VII. 25. Ladislaus Banfy de Lossoncz ab una parte siquidem ex altéra Paulus literátus de Podwynya, idem etiam Ladislaus Banfy onera et quaelibet gravamina egregiorum Nicolai, Bernardi, Ladislai et Gabrielis filiorum ac generosarum puellarum Magdalenae et Annae filiarum suarum in subscriptis super se assumentes coram nobis personaliter constituti sponte et libere sunt confessi retuleruntque in hunc modum : Quomodo ipse Ladislaus Banfy ab ipso egregio Paulo literato de praedicta Podwynya in redemptionem et recuperationem totalium portionum possessionariarum suarum in Zemesnye, Orozmezew, Kerthwelyews, Fodorhaza, Thewkees, Salygo, Thothfalw et Igryczy possessionibus vocatis in comitatu de Zolnok Interiori existentibus habitarum aput manus alienas titulo pignoris habitarum florenos quadringentos in antiquis et bonis argenteis et non novis, quae nunc excuti solent, quinquaginta vero in novis monetis, pro aliis quibusdam suis arduis et maximis necessitatibus ipsum ad praesens summe urgentibus evitandis levasset et assumsisset, pro quibus totales portiones suas possessionarias in possessione Kozarwar vocata in dicto de Zolnok Interiori, ac oppido Hwnyad appellato in de Kolos comitatibus existentibus habitas simulcum cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, campis, pascuis, fenetis fenilibus, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, aquis, íluiis, rivis aquarumque decursibus, molendinis, piscinis, piscaturis, molendinorumque et piscinarum locis, montibus, vallibus et vinearum promontoriis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum earundem integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus pertinereque debentibus praenominato Paulo literato infra tempus redemptionis pignori duxisset obligando, prout obligavit nostri in praesentia eomodo, quod praeallegatus Ladislaus Banfy ipsas portiones suas possessionarias in Kozarwar et Hwnyad praedictis habitas usque festum beati Jacobi apostoli proxime venturum ab ipso Paulo literato redimere et rehabere nullomodo possit et valeat, hoc etiam declarato, quod idem Ladislaus Banfy praedictas totales portiones suas possessionarias in praeallegatis possessionibus Zemesnye et Orozmezew, Kerthwelyews, Fodorhaza, Thewkees, Salygo, Thoth-