Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
1515. possessionem ipsorum Walazwth statuere et portare debeant, et sic inter ipsos, cum quibus voluerint, iuste dividere et dividifacere debeant et teneantur semper sub vinculo praedicto. Item domum nobilitarem in possessione Zenthelke divisimus tali modo: stubam magnam ac unum parvum bolth necnon mediam partém praetorii ac etiam parvam domum super hostium cellarii, necnon similiter mediam partém magni cellarii ac mediam partém coquinae dedimus domino Ladislao Banffy, parvam vero stubam ac unum magnum bolth necnon mediam partém praetorii ac similiter mediam partém cellarii dedimus domino Petro Banffy ac mediam partém coquinae, parvum autem cellarium necnon domos ligneas ac fundamentum illius domus lapideae, quam construere inceperunt, dedimus dominis Stephano et Cristhoforo Banffy, ita tamen, quod dicti domini Ladislaus et Petrus praedictis dominis Stephano et Cristhoforo penes ipsas domos ligneas debeant et teneantur dare florenos centum eosdemque florenos teneantur solvere ipso die Dominico proximo post festum Corporis Christi sub vinculo praedicto. Stabulum autem similiter dividimus in tres aequales partes: unam partém dedimus dicto domino Ladislao Banffy, aliam partém dominis Stephano et Cristhoforo, tertiam vero partém Petro dedimus. Anno Domini 1515. Átírta, illetőleg jegyzőkönyvébe bejegyezte a kolozsmonostori konvent 1544-ben. Orsz. Levéltár M. O. D. L. 36,406. prot. „Széllyes" 95. a. lap. Ugyanez a kolozsmonostori konvent 1767 április 26-án kelt hiteles másolatában megvan a Bánffy-levéltárban, Kolozsvárott. CCCLXXVIII. 1516 január 28. (Kolozsmonostor.) A kolozsmonostori konvent előtt Losonczi Bánfi László tíz bánffihunyadi jobbágytelkét Lulyai Jánosnak 100 forintért zálogba veti. Nos conventus monasterii Beatae Mariae Virginis de Colosmonostra, memoriae commendamus : Quod magnificus Ladislaus Bamffy de Lossoncz personaliter veniens in nostri praesentiam