Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)
nobis personaliter eonstitutae proposuerunt ac sponte et libere confessae extiterunt in hunc modum: Quod, quia magnificus dominus Sigismundus de Lossoncz de iuribus ipsarum quartalitiis sew quarta puellari earundem dominarum Margarethae, Annae et alterae Margarethae praescriptarum de portionibus, ut puta et iuribus possessionariis dictorum condam Anthonii et Petri de Kerechen in praedicta Kerechen necnon Hethyen, Adon et Eztheryen possessionibus vocatis in comitatu de Beregh existentibus habitiis T) eisdem dominabus Margarethae, Annae et alterae Margarethae de iure naturali et regni huius consuetudine rite, legitime et ex congruo cedere et provenire debentibus debitam, congruam atque omnimodam impendisset iustitiam et satisfactionem, ideo ipsae dominae Margaretha necnon Anna et altéra Margaretha super huiusmodi iustitiae et satisfactionis impensione eiusdem domini Sigismundi de Lossoncz dictorum iurium quartalitiorum earundem dominarum facta modo praemisso et administrata sufficienter et ad plénum contentae memoratum dominam Sigismundum de Lossoncz eiusdemque haeredes ac haeredum successores universos super praemissa satisfactione dictorum iurium ipsarum dominarum quartalitiorum sew quarta puellarii*) quittum reddidissent et expeditum commisissent, ymo quittum reddiderunt et expeditum commiserunt coram nobis ea conditione mediante, quod si dictum dominum Sigismundum de Lossoncz et eiusdem haeredes vei haeredum successores successu temporum in prolibus deficere contingerit, 1) extunc dictae universae portiones et iura possessionaria in praefatis possessionibus Kerechen, Hethyen, Adon et Eztheryen habita ex integro et eo omni iure et dominio, quibus videlicet eidem domino Sigismundo et eiusdem haeredibus eaedem portiones et iura possessionaria antedicta praeesse et subesse dinoscentur, in easdem dominas praefatas Margaretham Annám et alteram Margaretham ac earundem haeredes et successores superstites utriusque sexus universos pure et simpliciter condescendere debeant et devolvantur eo facto harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Dátum feria quarta in festő beati Ladislai *) így-