Iványi Béla: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. II. 1458–1526. (Budapest, 1928.)

CCCLXXIV. 1515 május 17. (Kolozsmonostor.) A kolozsmonostori konvent előtt Losonczi Bánfi András földvári és kapori birtokait hű szolgálatai jutalmául Földvári Jánosnak adományozza. Nos conventus monasterii beatae Mariae virginis de Colos­monostra memoriae commendamus tenore praesentium quibus incumbit universis, quod egregius Andreas filius olim Michaelis Banfy de Lossoncz accedendo in praesentiam nostri personaliter, oneribus et quibuslibet gravaminibus universorum fratrum, proxi­morum, consanguineorum, sed et heredum suorum super se assumptis, sponte et libere confessus extitit in hunc modum, quomodo ipse recensitis et consideratis fidelibus servitiis et ser­vitiorum gratuitis meritis nobilis Johannis de Fewldwar, quibus ipse a plerisque temporibus tum eidem Andreae Banfy, tum vero fratribus eiusdem prompta semper sollicitudine fideliter studuit adesse et inservire, matúra in se deliberatione praehabita totales portiones suas possessionarias in possessionibus Fewldwar prae­dicta et Kapor appellatis, omnino in comitatu de Doboka exi­stentibus habitas, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinen­tiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris, pratis foenetis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum integritatibus, quovis nominis vocabulo voci­tatis ad easdem de [iure] et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, memorato Joanni Fewldwary et dominae Annae filiae quondam Pauli Herczeg de Olnok, ipsorumque heredibus et posteritatibus utriusque sexus universis dedisset donasset et con­tulisset, imo dedit, donavit et contulit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter in filios filiorum utendas, tenendas, possidendas pariter et habendas, tali modo, ut dum et quandocumque tem­poris in processu idem Andreas Banfy aut heredes sui, seu fratres eiusdem annotatos Joannem Fewldwary et dominam Annám consortem suam, seu heredes eiusdem de dominio earundem portionum possessionariarum eiicere et excludere praetenderent aut niterentur, tunc non aliter, nisi talis, prius memoratis Joanni

Next

/
Thumbnails
Contents